Thesauros Edebiyat Şiir Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 31

 
At mihi, non eadem cui gloria, cur eadem sit
 
fama? fides voti par est, sed amoena colenti,
 
nunc etiam et blanda posito locupletis in acta
 
litoris, unde haec iam tam festinata locorum
 
invidia est? utinam iustus me carpere livor 185
 
incipiat: Christi sub nomine probra placebunt,
 
non patitur tenerum mens numine firma pudorem,
 
et laus hic contempta redit mihi iudice Christo.
 
Ne me igitur, venerande parens, his ut male versum
 
increpites studiis neque me vel coniuge carpas 190
 
vel mentis vitio: non anxia Bellerophontis
 
mens est nec Tanaquil mihi, sed Lucretia coniunx,
 
nec mihi nunc patrii est, ut visa, oblivio caeli,
 
qui summum suspecto patrem, quem qui colit unum,
 
hic vere memor est caeli, crede ergo, pater, nos 195
 
nec caeli inmemores nec vivere mentis egentes,
 
humanisque agitare locis, studia ipsa piorum
 
testantur mores hominum; nec enim impia summum
 
gens poterit novisse deum: sint multa locorum,
 
multa hominum studiis inculta, expertia legum, 200
← Önceki Mektup 31 · 10 / 17 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi