Thesauros Edebiyat Şiir Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 29

 
Est, respondebat, vel Non. o certa loquendi
 
regula! nam brevius nihil est et plenius istis,
 
quae firmata probant aut infirmata relidunt.
 
nemo silens placuit, multi brevitate loquendi.
 
Verum ego quo stulte dudum spatiosa locutus 45
 
provehor? ut diversa sibi vicinaque culpa est!
 
multa loquens et cuncta silens non ambo placemus.
 
nec possum reticere, iugum quod libera numquam
 
fert pietas nec amat blandis postponere verum,
 
vertisti, Pauline, tuos dulcissime mores? 50
 
Vasconis hoc saltus et ninguida Pyrenaei
 
hospitia et nostri facit hoc oblivio caeli?
 
inprecer ex merito quid non tibi, Hiberia tellus!
 
te populent Poeni, te perfidus Hannibal urat,
 
te belli sedem repetat Sertorius exul. 55
 
ergo meum patriaeque decus columenque senati
 
Birbilis aut haerens scopulis Calagorris habebit,
 
aut quae deiectis iuga per seruposa ruinis
 
arida torrentem Sicorim despectat Hilerda?
 
hic trabeam, Pauline, tuam Latiamque curulem 60
← Önceki Mektup 29 · 3 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi