Thesauros Edebiyat Şiir Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 29

 
icta pedum, tentis reboant cava tympana tergis;
 
Isiacos agitant Mareotica sistra tumultus
 
nec Dodonaci cessat tinnitus aeni,
 
in numerum quotiens radiis ferientibus ictae
 
respondent dociles modulato verbere pelves. 25
 
Tu velut Oebaliis habites taciturnus Amyclis
 
aut tua Sigalion Aegyptius oscula signet,
 
obnixum, Pauline, taces, agnosco pudorem,
 
quod vitium fovet ipsa suum cessatio iugis,
 
dumque pudet tacuisse diu, placet officiorum 30
 
non servare vices; et amant longa otia culpam,
 
quis prohibet Salve atque Vale brevitate parata
 
scribere felicesque notas mandare libellis?
 
non ego, longinquos ut texat pagina versus,
 
postulo multiplicique oneret sermone tabellas. 35
 
una fuit tantum, qua respondere Lacones
 
littera, et irato regi placuere negantes,
 
est etenim comis brevitas: sic fama renatum
 
Pythagoram docuisse refert, cum multa loquaces
 
ambiguis sererent verbis, contra omnia solum 40
← Önceki Mektup 29 · 2 / 4 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi