Thesauros Edebiyat Şiir Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 27

 
illic quaere alios oppugnatum sodales,
 
livor ubi iste tuus ferrugineumque venenum
 
opportuna tuis inimicat pectora fucis.
 
Paulinum Ausoniumque, viros, quos sacra Quirini
 
purpura et auratus trabeae volavit amictus, 65
 
non decet insidiis peregrinae cedere divae.
 
Quid queror coique insector crimina monstri?
 
occidui me ripa Tagi, me Punica laedit
 
Barcino, me bimaris iuga ninguida Pyrenaei.
 
laedis et ipse tuos qui deseris ultro, relictis supplied by the translator:
 
moenibus et patrio forsan quoque vestis et oris 70
 
more, interque novos qui nunc versaris amicos supplied by the translator 70
 
quemque suo longe dirimat provincia tractu
 
trans montes solemque alium, trans flumina et urbes
 
et quod terrarum caelique extenditur inter
 
Emeritensis Anae lataeque fluenta Garunmae.
 
Quod si intervalli spatium tolerabile limes 75
 
poneret exiguus (quamvis longa omnia credant,
 
qui simul esse volunt), faceret tamen ipsa propinquos
 
cura locos, mediis iungens distantia verbis;
← Önceki Mektup 27 · 4 / 7 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi