Thesauros Edebiyat Şiir Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 27

 
inserere antiquis aevi melioris amicis.
 
cedebat Pylades, Phrygii quoque gloria Nisi
 
iam minor et promissa obiens vadimonia Damon.
 
nos documenta magis felicia, qualia magnus
 
Scipio longaevique dedit sapientia Laeli: 45
 
nos studiis animisque isdem miracula cunctis,
 
hoc maiora, pares fuimus quod dispare in aevo.
 
ocius illa iugi fatalis solvere lora
 
Pellaeum potuisse ducem reor, abdita opertis
 
principiis et utroque caput celantia nodo. 50
 
Grande aliquod verbum nimirum diximus, ut se
 
inferret nimiis vindex Rhamnusia votis;
 
Arsacidae ut quondam regis non laeta triumphis
 
grandia verba premens ultrix dea Medica belli
 
sistere Cecropidum in terris monumenta paranti 55
 
obstitit et Graio iam iam Agenda tropaeo
 
ultro etiam victis Nemesis stetit Attica Persis.
 
Quae tibi Romulidas proceres vexare libido est?
 
in Medos Arabasque tuos per nubila et atrum
 
perge chaos: Romana procul tibi nomina sunto. 60
← Önceki Mektup 27 · 3 / 7 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi