Quanto me adfecit beneficio non delata equidem, sed suscepta mea querimonia, Pauline fili! veritus displicuisse oleum, quod miseras, munus iterasti, addito etiam Barcinonensis muriae condimento cumulatius praestitisti, scis autem me id nomen muriae. quod in usu vulgi est, nec solere nec posse dicere, cum scientissimi veterum et Graeca vocabula fastidientes Latinum in gari appellatione non habeant, sed ego, quocumque nomine liquor iste sociorum vocatur, Iam patinas implebo meas, ut parcior ille maiorum mensis applaria sucus inundet. Quid autem tam amabile tamque hospitale, quam quod tu, ut me participes, delicias tuas in ipsa primitiarum novitate defrudas? o melle dulcior, o Gratiarum venustate festivior, o ab omnibus patrio stringende complexu! sed haec atque alia huius modi documenta liberalis animi aliquis fortasse et aliquando, quamvis rarus: illud de epistularum tuarum eruditione, de poematis iucunditate, de inventione et concinnatione iuro omnia nulli umquam imitabile futurum, etsi fateatur mutandum, de quo opusculo, ut iubes, faciam, exquisitim universa limabo et quamvis per te manus summa contigerit, caelum superfluae expolitionis adhibebo, magis ut tibi paream, quam ut perfectis aliquid adiciam. Interea tamen, ne sine corollario poetico tabellarius tuus rediret, paucis iambicis praeludendum putavi, dum illud, quod a me heroico metro desideras, incohatur. isti tamen, ita te et Hesperium salvos habeam, quod spatio lucubratiunculae unius effusi, quamquam hoc ipsi de se probabunt, tamen nihil diligentiae ulterioris habuerunt, vale.