Thesauros Edebiyat Şiir Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 2

 
Haec, domine mi fili Symmache, non vereor, ne in te blandius dicta videantur esse quam verius, et expertus es (idem meam mentis atque dictorum, dum in comitatu (legimus ambo aevo dispari, ubi tu veteris militiae praemia tiro meruisti, ego tiroeinium iam veteranus exercui. in comitatu tibi verus fui, nedum me peregre existimes conposita fabulari. In comitatu, inquam, qui frontes hominum aperit, mentes tegit, ibi me et parentem et amicum et, si quid utroque carius est, cariorem fuisse sensisti, set abeamus ab his: ne ista haec conmemoratio ad illam Sosiae formidinem videatur accedere.
 
Illud, quod paene praeterii, qua adfectatione addidisti, ut ad te didascalieum aliquod opuseulum aut sermonem protreptieum mitterem? ego te docebo doeendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? aut ego te vegetum atque alacrem commonebo? eadem opera et Musas hortabor, ut canant, et maria, ut effluant, et auras, ut vigeant, et ignes, ut caleant. admonebo: et, si quid invitis quoque nobis natura fit, superfluus instigator agitabo. sat est unius erroris quod aliquid meorum me paenitente vulgatum est, quod bona fortuna in manus amicorum incidit, nam si contra id evenisset, nec tu mihi persuaderes placere me posse.
 
Haec ad litteras tuas responsa sint: cetera, quae noscere aves, conpendi faciam; sic quoque iam longa est epistula. Iulianum tamen familiarem domus vestrae, si quid de nobis percontandum arbitraris, adlego; simul admoneo, ut, eum causam adventus eius agnoveris. iuves studium, quod ex parte fovisti. vale.
← Önceki Mektup 2 · 2 / 2 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi