Thesauros Edebiyat Şiir Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 19

 
et placuisse reor geminis aetatibus, ut se
 
non festinato tempore utraque daret,
 
leniter haec flueret, haec non properata veniret,
 
maturam frugem flore manente ferens,
 
annos me nescire tuos, pater optime, testor 25
 
totque putare tuos, quot reor esse meos.
 
nesciat hos natus, numeret properantior heres,
 
testamenta magis quam pia vota fovens
 
exemploque docens pravo iuvenescere natos,
 
ut nolint patres se quoque habere senes. 30
 
verum ego primaevo genitus genitore fatebor
 
subparis haec aevi tempora grata mihi.
 
debeo quod natus, suadet pia cura nepotis
 
addendum patri, quo veneremur avum.
 
tu quoque, mi genitor, geminata vocabula gaude, 35
 
nati primaevi nomine factus avus.
 
exiguum, quod avus: faveant pia numina divum
 
deque nepote suo fiat avus proavus,
 
largius et poterunt producere fata senectam:
 
set rata vota reor, quae moderata, magis. 40
← Önceki Mektup 19 · 2 / 2 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi