Thesauros Edebiyat Şiir Epistularum

Epistularum

Epistularum Ausonius, Decimus Magnus

Mektup 14

 
AUSONIUS, cuius ferulam nunc sceptra verentur,
 
paganum Medulis iubeo salvere Theonem.
 
Quid geris extremis positus telluris in oris,
 
cultor harenarum vates, cui litus arandum
 
oceani finem iuxta solemque cadentem, 5
 
vilis harundineis cohibet quem pergula tectis
 
et tinguit piceo lacrimosa colonica fumo?
 
quid rerum Musaeque gerunt et cantor Apollo — Musae
 
non Helicone satae nec fonte caballi,
 
set quae facundo de pectore Clementini 10
 
inspirant vacuos aliena mente poetas?
 
iure quidem: nam quis malit sua carmina dici,
 
qui te securo possit proscindcre risu?
 
haec quoque ne nostrum possint urgere pudorem,
 
tu recita, et vere poterunt tua dicta videri. 15
 
Quam tamen exerces Medulorum in litore vitam?
 
mereatusne agitas leviore nomismate captans,
 
insanis quod mox pretiis gravis auctio vendat — albentis
 
sevi globulos et pinguia cerae
 
pondera Naryciamque picem scissamque papyrum 20
← Önceki bölüm Mektup 14 · 1 / 6 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi