Şiir 8
inter captivos trahor exarmatus Alanos.
templa deum sanctasque fores palatiaque aurea
specto et Sarrano videor discumbere in ostro
20
et mox fumosis conviva adcumbo popinis.
Divinum perhibent vatem sub frondibus ulmi
vana ignavorum simulacra locasse soporum
et geminas numero portas: quae fornice eburno
semper fallaces glomerat super aera formas:
25
altera, quae veros emittit cornea visus,
quod si de dubiis conceditur optio nobis,
desse fidem laetis melius quam vana timeri,
ecce ego iam malim falli; nam, dum modo semper
tristia vanescant, potius caruisse fruendis,
30
quam trepidare malis, satis est bene, si metus absit,
sunt et qui fletus et gaudia controversum
coniectent varioque trahant eventa relatu.
Ite per oblicos caeli, mala somnia, mundos,
inrequieta vagi qua difflant nubila nimbi;
35
lunares habitate polos: quid nostra subitis
limina et angusti tenebrosa cubilia tecti?