Thesauros Edebiyat Şiir Eclogarum Liber

Eclogarum Liber

Eclogarum Liber Ausonius, Decimus Magnus

Şiir 6

 
et dodrans quadrante satus auctore carebit
 
divulsusque triens prohibet persistere bessem.
 
iam quincunx tibi nullus erit, si gramma 1 revellas.
 
et semis cui semis erit pereuntibus assis
 
partibus? et cuius librae pars septima septunx? 25
 
libra igitur, totum si nulla in parte vacillet.
 
ponderis et numeri morumque operumque et aquarum
 
libra: nec est modulus, quem non hoc nomine signes.
 
telluris, medio quae pendet in aere, libra est 2
 
et solis lunaeque vias sua libra cohercet. 30
 
Libra dii somnique pares determinat horas,1
 
libra Caledonios sine litore continet aestus:
 
tu quoque certa mane morum mihi libra meorum.
← Önceki Şiir 6 · 2 / 2 Sonraki bölüm →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi