Şiir 4
EST et Non cuncti monosyllaba nota frequentant.
his demptis nil est, hominum quod sermo volutet.
omnia in his et ab his sunt omnia, sive negoti
sive oti quidquam est, seu turbida sive quieta,
alterutro pariter nonnumquam, saepe seorsis
5
obsistunt studiis, ut mores ingeniumque
ut faciles vel difficiles contentio nancta est.
si consentitur, mora nulla intervenit Est Est,
sin controversum, dissensio subiciet Non.
hinc fora dissultant clamoribus, hinc furiosi
10
iurgia sunt circi, cuneati hinc lata theatri
seditio, et tales agitat quoque curia lites.
coniugia et nati cum patribus ista quietis
verba serunt studiis salva pietate loquentes.
hinc etiam placidis schola consona disciplinis
15
dogmaticas agitat placido certamine lites,
hinc omnis certat dialectica turba sophorum.
estne dies? est ergo dies! non convenit istuc;
nam facibus multis aut fulgeribus quotiens lux
est nocturna homini, non est lux ista diei.
20