Şiir 2
et defende reos: set gratia rara clientis,
esto cliens: gravis imperiis persona patroni,
xercent hunc vota patrum: mox aspera curis
sollicitudo subit, contemnitur orba senectus
et captatoris praeda est heredis egenus.
45
vitam parcus agas: avidi lacerabere fama,
et largitorem gravius censura notabit.
cuncta tibi adversis contraria casibus, ergo
optima Graiorum sententia: quippe homini aiunt
non nasci esse bonum aut natum cito morte potiri.
50
Haec quidem Pythagorica est apophasis secundum
tale quod subiectum est distichon:
πρῶτον μὲν μὴ φῦναι ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστον,
δεύτερον ὅττι τάχιστα πύλασ Ἀίδαο περῆσαι. 2
Contra sed alterius sectator dogmatis ista
55
quid doceat reprobans, subdita disce legens:
“Ergo nihil quoniam vita est quod amemus in ista,
nec tamen incassum fas est nos credere natos,
auctorem vitae si iustum credimus esse,
vita alia est nobis illi vivendo paranda,
60