Şiir 2
condicio?“ sic Caucasea sub rupe Prometheus
testatur Saturnigenam nec nomine cessat
incusare Iovem, data sit quod vita perennis.
respice et ad cultus animi, sic nempe pudicum
perdidit Hippolytum non felix cura pudoris.
25
e contra inlecebris maculosam degere vitam
quem iuvat, adspiciat poenas et crimina regum,
Tereos incesti vel mollis Sardanapalli.
perfidiam vitare monent tria Punica bella;
set prohibet servare fidem deleta Saguntos.
30
vive et amicitias semper cole.-Crimen ob istud
Pythagoreorum periit schola docta sophorum.- hoc
metuens igitur nullas cole.-Crimen ob istud
Timon Palladiis olim lapidatus Athenis,
dissidet ambiguis semper mens obvia votis,
35
nec voluisse homini satis est: optata recusat,
esse in honore placet, mox paenitet: et dominari
ut possint, servire volunt, idem auctus honore
invidiae obicitur, pernox est cura disertis;
set rudis ornatu vitae caret, esto patronus,
40