Thesauros Edebiyat Şiir Commemoratio professorum Burdigalensium

Commemoratio professorum Burdigalensium

Commemoratio professorum Burdigalensium Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–57

Metin

 
RHETORA Luciolum, condiscipulum atque magistrum
 
collegamque dehinc, nenia maesta refer,
 
facundum doctumque virum, seu lege metrorum
 
condita seu prosis solveret orsa modis,
 
eripuit patri Lachesis quem funere acerbo 5
 
linquentem natos sexu in utroque duos:
 
nequaquam meritis cuius responderit heres
 
obscurus, quamvis nunc tua fama iuvet.
 
Mitis amice, bonus frater, fidissime coniunx,
 
nate pius, genitor: paenitet, ut fueris. 10 10
 
comis convivis, numquam inclamare clientes,
 
ad famulos numquam tristia verba loqui,
 
ut placidos mores, tranquillos sic cole manes
 
et cape ab Ausonio munus, amice, vale.
 
AETATE quamquam viceris dictos prius,
 
Patera, fandi nobilis;
 
tamen, quod aevo floruisti proximo
 
iuvenisque te vidi senem,
 
honore maestae non carebis neniae, 5
 
doctor potentum rhetorum.
← Önceki Metin · 5 / 28 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi