Thesauros Edebiyat Şiir Commemoratio professorum Burdigalensium

Commemoratio professorum Burdigalensium

Commemoratio professorum Burdigalensium Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–57

Metin

 
seu libeat fictas ludorum evolvere lites, 15
 
ancipitem palmam Quintilianus habet,
 
dicendi torrens tibi copia, quae tamen aurum,
 
non etiam luteam volveret inluviem.
 
et Demosthenicum, quod ter primum ille vocavit,
 
in te sic viguit, cedat ut ipse tibi. 20
 
anne et divini bona naturalia doni
 
adiciam, memori quam fueris animo,
 
audita ut vel lecta semel ceu fixa teneres,
 
auribus et libris esset ut una fides?
 
vidimus et quondam tabulae certamine longo 25
 
omnes, qui fuerant, te numerasse bolos,
 
alternis vicibus quot praecipitante rotatu
 
fundunt excisi per cava buxa gradus:
 
narrantem fido per singula puncta recursu,
 
quae data, per longas quae revocata moras. 30
 
nullo felle tibi mens livida, tum sale multo
 
lingua dicax blandis et sine lite iocis,
 
mensa nitens, quam non censoria regula culpet
 
nec nolit Frugi Piso vocare suam:
← Önceki Metin · 2 / 28 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi