Thesauros Edebiyat Şiir Cento Nuptialis

Cento Nuptialis

Cento Nuptialis Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–134

Metin

 
Perlege hoc etiam, si operae est, frivolum et nullius pretii opusculum, quod nec labor excudit nec cura limavit, sine ingenii acumine et morae maturitate.
 
Centonem vocant, qui primi hac concinnatione luserunt. solae memoriae negotium sparsa colligere et integrare lacerata, quod ridere magis quam laudare possis, pro quo, si per sigillaria in auctione veniret, neque Afranius naucum daret, neque ciccum suum Plautus offerret, piget enim Vergiliani carminis dignitatem tam ioculari dehonestasse materia, sed quid facerem? iussum erat: quodque est potentissimum imperandi genus, rogabat, qui iubere poterat, sanctus imperator Valentinianus, vir meo iudicio eruditus, nuptias quondam eiusmodi ludo descripserat, aptis equidem versibus et compositione festiva. experiri deinde volens, quantum nostra contentione praecelleret, simile nos de eodem concinnare praecepit, quam scrupulosum hoc mihi fuerit, intellege: neque ante-ferri volebam neque posthaberi, cum aliorum quoque iudicio detegenda esset adulatio inepta, si cederem, insolentia, si ut aemulus eminerem. suscepi igitur similis recusanti feliciterque et obnoxius gratiam tenui nec victor offendi.
 
Hoc, tum die uno et addita lucubratione propera-tum, modo inter liturarios meos cum reperissem, tanta mihi candoris tui et amoris fiducia est, ut severitati tuae nec ridenda subtraherem. accipe igitur opusculum de inconexis continuum, de diversis unum, de seriis ludicrum, de alieno nostrum: ne in sacris et fabulis aut Thyonianum mireris aut Virbium, illum de Dionyso, hunc de Hippolyto reformatum.
Metin · 1 / 10 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi