Thesauros Edebiyat Şiir Ausonii de XII Caesaribus per Suetonium Tranquillum scriptis

Ausonii de XII Caesaribus per Suetonium Tranquillum scriptis

Ausonii de XII Caesaribus per Suetonium Tranquillum scriptis Ausonius, Decimus Magnus

Şiir 5

 
CLAUDIUS inrisae privato in tempore vitae,
 
in regno specimen prodidit ingenii,
 
libertina tamen nuptarum et crimina passus
 
non faciendo nocens, set patiendo fuit.
 
AENEADUM generis qui sextus et ultimus heres, 25
 
polluit et clausit Iulia sacra Nero.
 
nomina quot pietas, tot habet quoque crimina vitae.
 
disce ex Tranquillo: set meminisse piget.
 
SPE frustrate senex, privatus sceptra mereri
 
visus et imperio proditus inferior, 30
 
fama tibi melior iuveni; set iustior ordo est
 
conplacuisse dehinc, displicuisse prius.
 
AEMULA polluto gesturus sceptra Neroni
 
obruitur celeri raptus Otho exitio,
 
fine tamen laudandus erit, qui morte decora 35
 
hoc solum fecit nobile, quod periit.
 
VITA ferox, mors foeda tibi, nec digne, Vitelli,
 
qui fieres Caesar: sic sibi fata placent.
 
umbra tamen brevis imperii; quia praemia regni
 
saepe indignus adit, non nisi dignus habet. 40
← Önceki Şiir 5 · 2 / 5 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi