Thesauros Edebiyat Şiir De Bissula

De Bissula

De Bissula Ausonius, Decimus Magnus
Bölümler
Metin 1–12

Metin

 
deliciis, cuius bellica praeda fuit.
 
matre carens, nutricis egens, quae nescit herai 5
 
imperium, domini quae regit ipsa domum,
 
fortunae ac patriae quae nulla obprobria sensit,
 
illico inexperto libera servitio,
 
sic Latiis mutata bonis, Germana maneret
 
ut facies, oculos caerula, flava comas. 10
 
ambiguam modo lingua facit, modo forma puellam:
 
haec Rheno genitam praedicat, haec Latio.
 
DELICIUM, blanditiae, ludus, amor, voluptas,
 
barbara, sed quae Latias vineis alumna pupas,
 
Bissula, nomen tenerae rusticulum puellae,
 
horridulum non solitis, sed domino venustum.
 
BISSULA nec ceris nec fuco imitabilis ullo
 
naturale decus fictae non commodat arti.
 
sandyx et cerusa, alias simulate puellas:
 
temperiem hanc vultus nescit manus, ergo age, pictor,
 
puniceas confunde rosas et lilia misce, 5
 
quique erit ex illis color aeris, ipse sit oris.
 
PINGERE si nostram, pictor, meditaris alumnam,
← Önceki Metin · 2 / 3 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi