Kitap 9
12
Adfectus sunt motus animi inprobabiles, subiti et concitati, qui frequentes neglectique fecere morbum, sicut destillatio una nec adhuc in morem adducta tussim facit, adsidua et vetus phthisin. Itaque qui plurimum profecere, extra morbos sunt, adfectus adhuc sentiunt perfecto proximi.
13
Secundum genus est eorum, qui et maxima animi mala et adfectus deposuerunt, sed ita, ut non sit illis securitatis suae certa possessio. Possunt enim in eadem relabi.
14
Tertium illud genus extra multa et magna vitia est, sed non extra omnia. Effugit avaritiam, sed iram adhuc sentit; iam non sollicitatur libidine, etiamnunc ambitione; iam non concupiscit, sed adhuc timet. Et in ipso metu ad quaedam satis firmus est, quibusdam cedit. Mortem contemnit, dolorem reformidat.
15
De hoc loco aliquid cogitemus. Bene nobiscum agetur, si in hunc admittimur numerum. Magna felicitate naturae magnaque et adsidua intentione studii secundus occupatur gradus; sed ne hic quidem contemnendus est color tertius. Cogita, quantum circa te videas malorum, aspice, quam nullum sit nefas sine exemplo, quantum cotidie nequitia proficiat, quantum publice privatimque peccetur; intelleges satis nos consequi, si inter pessimos non sumus.