Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 9

6 Si vis scire, quam nihil in illa mali sit, compara inter se pauperum et divitum vultus; saepius pauper et fidelius ridet; nulla sollicitudo in alto est; etiam si qua incidit cura, velut nubes levis transit. Horum, qui felices vocantur, hilaritas ficta est atat Madvig; aut MSS. gravis et subpurata tristitia, eo quidem gravior, quia interdum non licet palam esse miseros, sed inter aerumnas cor ipsum exedentes necesse est agere felicem.
7 Saepius hoc exemplo mihi utendum est, nec enim ullo efficacius exprimitur hic humanae vitae mimus, qui nobis partes, quas male agamus, adsignat. Ille, qui in scaena latus incedit et haec resupinus dicit En impero Argis; regna mihi liquit Pelops, Qua ponto ab Helles atque ab Ionio mari Urgetur Isthmos, servus est, quinque modios accipit et quinque denarios;
8 ille qui superbus atque inpotens et fiducia virium tumidus ait: Quod nisi quieris, Menelae, hac dextra occides, diurnum accipit, in centunculo dormit. Idem de istis licet omnibus dicas, quos supra capita hominum supraque turbam delicatos lectica suspendit; omnium istorum personata felicitas est. Contemnes illos, si despoliaveris.
9 Equum empturus solvi iubes stratum, detrahis vestimenta venalibus, ne qua vitia corporis lateant; hominem involutum aestimas? Mangones quicquid est, quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt. Sive crus alligatum sive brachium aspiceres, nudari iuberes et ipsum tibi corpus ostendi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi