Kitap 9
3
In Lycia regio notissima est, Hephaestion incolae vocant, foratum pluribus locis solum, quod sine ullo nascentium damno ignis innoxius circumit. Laeta itaque regio est et herbida nihil flammis adurentibus, sed tantum vi remissa ac languida refulgentibus.
4
Sed reservemus ista tunc quaesituri, cum tu mihi scripseris, quantum ab ipso ore montis nives absint, quas ne aestas quidem solvit; adeo tutae sunt ab igne vicino. Non est autem quod istam curam imputes mihi. Morbo enim tuo daturus eras, etiam si nemo mandaret.
5
Quid tibi do, ne Aetnam describasnemo describas Rubenius; nemo quid mandaret tibi donec aetnam describas (t) MSS. in tuo carmine, ne hunc sollemnem omnibus poetis locum adtingas? Quem quo minus Ovidius tractaret, nihil obstitit, quod iam Vergilius impleverat. Ne Severum quidem Cornelium uterque deterruit. Omnibus praeterea feliciter hic locus se dedit et qui praecesserant, non praeripuisse mihi videntur, quae dici poterant, sed aperuisse.
6
Multumsed before multum deleted by Madvig. interest, utrum ad consumptam materiam an ad subactam accedas; crescit in dies et inventuris inventa non obstant. Praeterea condicio optima est ultimi; parata verba invenit, quae aliter instructa novam faciem habent. Nec illis manus inicit tamquam alienis. Sunt enim publica.The phrase iurisconsulti negant quicquam publicum usu capi, which occurs here in the MSS., is transferred by Wolters to Ep. 88. 12, where it suits the context.