Kitap 9
9
primi sunt, qui sapientiam nondum habent, sed iam in vicinia eius constiterant. Tamen etiam quod prope est, extraextra later MSS.; ex ora (hora) VPb. est. Qui sint hi quaeris? Qui omnes iam adfectus ac vitia posuerunt, quae erant complectenda, didicerunt, sed illis adhuc inexperta fiducia est. Bonum suum nondum in usu habent, iam tamen in illa, quae fugerunt, decidere non possunt. Iam ibi sunt, unde non est retro lapsus, sed hoc illis de se nondum liquet; quod in quadam epistula scripsisse me memini, scire se nesciunt. Iam contigit illis bono suo frui, nondum confidere.
10
Quidam hoc proficientium genus, de quo locutus sum, ita complectuntur, ut illos dicant iam effugisse morbos animi, adfectus nondum, et adhuc in lubrico stare, quia nemo sit extra periculum malitiae, nisi qui totam eam excussit. Nemo autem illam excussit, nisi qui pro illa sapientiam adsumpsit.
11
Quid inter morbos animi intersit et adfectus, saepe iam dixi. Nunc quoque te admonebo: morbi sunt inveterata vitia et dura, ut avaritia, ut ambitio; nimionimio Rossbach; nimia VP; ninia b. artiusartius later MSS.; actus VPb. haec animum inplicuerunt et perpetua eius mala esse coeperunt. Ut breviter finiam, morbus est iudicium in pravo pertinax, tamquam valde expetenda sint, quae leviter expetenda sunt. Vel si mavis, ita finiamus: nimis inminere leviter petendis vel ex toto non petendis, aut in magno pretio habere in aliquo habenda vel in nullo.