Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 9

16 Ecquid habes, propter quod expectes? Voluptates ipsas, quae te morantur ac retinent, consumpsisti. Nulla tibi nova est, nulla non iam odiosa ipsa satietate. Quis sit vini, quis mulsi sapor, scis. Nihil interest, centum per vesicam tuam an mille amphorae transeant; saccus es.es later MSS.; est VPb. Quid sapiat ostreum, quid mullus, optime nosti; nihil tibi luxuria tua in futuros annos intactum reservavit; atqui haec sunt, a quibus invitus divelleris.
17 Quid est aliud, quod tibi eripi doleas? Amicos? Quis enim tibi potestamicos? quis enim tibi potest added by Madvig. amicus esse? Patriam? Tanti enim illam putas, ut tardius cenes? Solem? Quem, si posses, extingueres. Quid enim umquam fecisti luce dignum? Confitere non curiae te, non fori, non ipsius rerum naturae desiderio tardiorem ad moriendum fieri; invitus relinquis macellum, in quo nihil reliquisti.
18 Mortem times; at quomodo illam media boletatione contemnis? Vivere vis; scis enim? Mori times; quid porro? Ista vita non mors est? C Caesar,C. Caesar Bentley and O. Rossbach; t. caesar VO; caesar Pb. cum illum transeuntem per Latinam viam unus ex custodiarum agmine demissa usque in pectus vetere barba rogaret mortem: nunc enim, inquit, vivis? Hoc istis respondendum est, quibus succursura mors est: mori times; nunc enim vivis?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi