Kitap 9
1
Subito nobis hodie Alexandrinae naves apparuerunt, quae praemitti solent et nuntiare secuturae classis adventum; tabellarias vocant. Gratus illarum Campaniae aspectus est; omnis in pilis Puteolorum turba consistit et ex ipso genere velorum Alexandrinas quamvis in magna turba navium intellegit. Solis enim licet siparum intendere, quod in alto omnes habent naves.
2
Nulla enim res aeque adiuvat cursum quam summa pars veli; illinc maxime navis urgetur. Itaque quotiens ventus increbruit maiorque est quam expedit, antemna summittitur; minus habet virium flatus ex humili. Cum intravere Capreas et promunturium, ex quo Alta procelloso speculatur vertice Pallas, ceterae velo iubentur esse contentae; siparum Alexandrinarum insigne est.indicium before est deleted by Muretus.
3
In hoc omnium discursu properandum ad litus magnam ex pigritia mea sensi voluptatem, quod epistulas meorum accepturus non properavi scire, quis illic esset rerum mearum status, quid adferrent; olim iam nec perit quicquam milli mihi nec adquiritur. Hoc, etiam si senex non essem, fuerat sentiendum; nunc vero multo magis. Quantulumcumque haberem, tamen plus iam mihi superesset viatici quam viae, praesertim cum eam viam simussimus later MSS.; sumus VPb. ingressi, quam peragere non est necesse.