Kitap 8
11
Non possis itaque de re in universum pronuntiare, cum mortem vis externa denuntiat, occupanda sit an expectanda. Multa enim sunt, quae in utramque martem trahere possunt. Si altera mors cum tormento, altera simplex et facilis est, quidni huic inicienda sit manus? Quemadmodum navem eligam navigaturus et domum habitaturus, sic mortem exiturus e vita.
12
Praeterea quemadmodum non utique melior est longior vita, sic peior est utique mors longior. In nulla re magis quam in morte morem animo gerere debemus. Exeat, qua impetum cepit; sive ferrum appetit sive laqueum sive aliquam potionem venas occupantem, pergat et vincula servitutis abrumpat. Vitam et aliis adprobare quisque debet, mortem sibi. Optima est, quae placet.
13
Stulte haec cogitantur: aliquis dicet me parum fortiter fecisse, aliquis nimis temere, aliquis fuisse aliquod genus mortis animosius. Vis tu cogitare id in manibus esse consilium, ad quod fama non pertinet! Hoc unum intuere, ut te fortunae quam celerrime eripias; alioquin aderunt, qui de facto tuo male existiment.
14
Invenies etiam professos sapientiam, qui vim adferendam vitae suae negent et nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri; expectandum esse exitum,exspectandum esse exitum later MSS.; expectanovum esse exitum VPb. quem natura decrevit. Hoc qui dicit, non videt se libertatis viam eludere. Nil melius aeterna lex fecit, quam quod unum introitum nobis ad vitam dedit, exitus multos.