Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 8

25 Haec nihil vacare patitur loci, totum animum tenet, desiderium omnium tollit; sola satis est, omnium enim bonorum vis et origo in ipsa est. Quid refert, an aqua decurrens intercipiatur atque abeat,abeat later MSS.; habitat Pb; haebetaet V; habetat M1. si fons, ex quo Auxerat, salvus est? Non dices vitam iustiorem salvis liberis quam amissis nec ordinatiorem nec prudentiorem nec honestiorem; ergo ne meliorem quidem. Non facit adieetio adiectioadiectio Madvig; adiecto V; alecto P; allecto b. amicorumamicorum later MSS.; amico VPb. sapientiorem, non facit stultiorem detractio, ergo nec beatiorem aut miseriorem. Quamdiu virtus salva fuerit, non senties, quidquidquidquid Gertz; quid VP; qui b. abscesserit.
26 Quid ergo? Non est beatior et amicorum et liberorum turba succinctus? Quidni non sit? Summum enim bonum nec infringitur nec augetur; in suo modo permanet, utcumque fortuna se gessit. Sive illi senectus longa contigit sive citra senectutem finitus est, eadem mensura summi boni est, quamvis aetatis diversa sit.
27 Utrum maiorem an minorem circulum scribas, ad spatium eius pertinet, non ad formam. Licet alter diu manserit, alterum statim obduxeris et in eum in quo scriptus est pulverem sol veris, in eadem uterque forma fuit. Quod rectum est, nec magnitudine aestimatur nec numero nec tempore; non magis produci quam contrahi potest. Honestam vitam ex centum annorum numero in quantum voles corripe et in unum diem coge; aeque honesta est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi