Kitap 8
17
Cetera opinione bona sunt et nomen quidem habent commune cum veris, proprietas in illis boni non est. Itaque commoda vocentur et, ut nostra lingua loquar, producta. Ceterum sciamus mancipia nostra esse, non partes; et sint apud nos, sed ita, ut meminerimus extra nos esse. Etiam si apud nos sint, inter subiecta et humilia numerentur propter quae nemo se adtollere debeat. Quid enim stultius quam aliquem eo sibi placere, quod ipse non fecit?
18
Omnia ista nobis accedant, non haereant, ut si abducentur, sine ulla nostri laceratione discedant. Utamur illis, non gloriemur, et utamur parce tamquam depositis apud nos et abituris. Quisquis illa sine ratione possedit, non diu tenuit, ipsa enim se felicitas, nisi temperatius premit. Si fugacissimis bonis credidit, cito deseritur et, ut non deseratur, adfligitur. Paucis deponere felicitatem molliter licuit; ceteri cum iis, inter quae eminuere, labuntur et illos degravant ipsa, quae extulerant.
19
Ideo adhibebitur prudentia, quae modum illis aut parsimoniam imponat, quoniam quidem licentia opes suas praecipitat atque urget. Nec umquam inmodica durarunt, nisi illa moderatrix ratio conpescuit. Hoc multarum tibi urbium ostendet eventus, quarum in ipso flore luxuriosa imperia ceciderunt et quicquid virtute partum erat, intemperantia corruit. Adversus hos casus muniendi sumus. Nullus autem contra fortunam inexpugnabilis murus est; intus instruamur. Si illa pars tuta est, pulsari homo potest, capi non potest.