Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 8

8 Aliquando tamen, etiam si certa mors instabit et destinatum sibi supplicium sciet, non commodabitcommodabit later MSS.; commendabil VPb; commendavit p. poenae suae manum; sibi commodaret. Stultitia est timore mortis mori. Venit qui occidat. Expecta. Quid occupas? Quare suscipis alienae crudelitatis procurationem? Utrum invides carnifici tuo an parcis?
9 Socrates potuit abstinentia finire vitam et inedia potius quam veneno mori. Triginta tamen dies in carcere et in expectatione mortis exegit, non hoc animo tamquam omnia fieri possent, tamquam multas spes tam longum tempus reciperet, sed ut praeberet se legibus, ut fruendum amicis extremum Socraten daret. Quid erat stultius quam mortem contemnere, venenum timere?
10 Scribonia, gravis femina, amita Drusi Libonis fuit, adulescentis tam stolidistolidi Torrentius; solidi MSS. quam nobilis, maiora sperantis quam illo saeculo quisquam sperare poterat aut ipse ullo. Cum aeger a senatu in lectica relatus esset non sane frequentibus exequiis, omnes enim necessarii deseruerant impie iam non reum, sed funus; habere coepit consilium, utrum conscisceret mortem an expectaret. Cui Scribonia: Quid te, inquit, delectat alienum negotium agere? Non persuasit illi; manus sibi attulit nec sine causa. Nam post diem tertium aut quartum inimici moriturus arbitrio si vivit, alienum negotium agit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi