Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 8

6 Multi enim sunt ex his togatis, quibus pax operosior bello est. An idem existimas pro pace debere eos, qui illam ebrietati aut libidini inpendunt aut aliis vitiis, quae vel bello rumpenda sunt? Nisi forte tam iniquum putas esse sapientem, ut nihil viritim se debere pro communibus bonis iudicet. Soli lunaeque plurimum debeo, et non uni mihi oriuntur. Anno temperantique annum deo privatim obligatus sum, quamvis nihil in meum honoremHense suggests the possibility of tempora after honorem. discripta sint.
7 Stulta avaritia mortalium possessionem proprietatemque discernit nec quicquam suum credit esse, quod publicum est. At ille sapiens nihil iudicat suum magis quam cuius illi cum humano genere consortium est. Nec enim essent ita communia, nisi pars illorum pertineret ad singulos; socium efficit etiam quod ex minima portione commune est.
8 Adice nunc, quod magna et vera bona non sic dividuntur, ut exiguum in singulos cadat; ad unumquemque tota perveniunt. Ex congiario tantum ferunt homines, quantum in capita promissum est. Epulum et visceratio et quicquidet quicquid later MSS.; quid or quicquid Vpb. aliud manu capitur, discedit in partes. At haec individua bona, pax et libertas, etet later MSS.; ea VP. tam omnium tota quam singulorum sunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi