Kitap 8
3
Adice nunc, quod nemo eorum, qui in re publica versantur, quot vincat, sed a quibus vincatur, aspicit. Et illis non tam iucundum est multos post se videre quam grave aliquem ante se. Habet hoc vitium omnis ambitio; non respicit. Nec ambitio tantum instabilis est, verum cupiditas omnis, quia incipit semper a fine.
4
At ille vir sincerus ac purus, qui reliquit et curiam et forum et omnem administrationem rei publicae, ut ad ampliora secederet, diligit eos, per quos hoc ei facere tuto licet solusquesolusque Muretus; solumque Vpb. illis gratuitum testimonium reddit et magnam rem nescientibus debet. Quemadmodum praeceptores suos veneratur ac suspicit, quorum beneficio illis inviis exit, sic et hos,hos later MSS.; his Vpb. sub quorum tutela positus exercet artes bonas.
5
Verum alios quoquealios quoque later MSS.; quoque alios VPb. rex viribus suis protegit. Quis negat? Sed quemadmodum Neptuno plus debere se iudicat ex is, qui eadem tranquillitate usi sunt, qui plura et pretiosiora illo mari vexit, animosius a mercatore quam a vectore solvitur votum, et ex ipsis mercatoribus effusius gratus est, qui odores ac purpuras et auro pensanda portabat quam qui vilissima quaeque et saburrae loco futura congesserat; sic huius pacis beneficium ad omnes pertinentis altius ad eos pervenit, qui illa bene utuntur.