Kitap 8
34
Et in ipsis sapientiam sectantibus magna discrimina esse fateamur necesse est. Alius iam in tantum profecit, ut contra fortunam audeat adtollere oculos, sed non pertinaciter, caduntcadunt Haase; cedunt or caedunt MSS. enim nimio splendore praestricti; alius in tantum, ut possit cum illa conferre vultum, nisivultum, nisi Hense; vultum si MSS. iam pervenit ad summum et fiduciae plenus est.
35
Inperfecta necesse est labent et modo prodeant, modo sublabantur aut succidant. Sublabentur autem, nisi ire et niti perseveraverint; si quicquam ex studio et fideli intentione laxaverint, retro eundum est. Nemo profectum ibi invenit, ubi reliquerat. Instemus itaque et perseveremus.
36
Plus, quam profligavimus, restat, sed magna pars est profectus velle proficere.
36
Huius rei conscius mihi sum; volo et mente tota volo. Te quoque instinctum esse et magno ad pulcherrima properare impetu video, Properemus; ita demum vita beneficium erit. Alioqui mora est, et quidem turpis inter foeda versantibus. Id agamus, ut nostrum omne tempus sit. Non erit autem, nisi prius nos nostri esse coeperimus.
37
Quando continget contemnere utramque fortunam, quando continget omnibus oppressis adfectibus et sub arbitrium suum adductis hanc vocem emittere vici? Quem vicerim quaeris? Non Persas nec extrema Medorum nec si quid ultra Dahas bellicosum iacet, sed avaritiam, sed ambitionem, sed metum mortis, qui victores gentium vicit. Vale.