Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 8

4 Nec multis verbis nec circumitu longo, quod sit summum bonum, colligescollirges Muretus; colligis MSS.; digito, ut ita dicam, demonstrandum est nec in multa spargendum. Quid enim ad rem pertinet in particulas illud diducere, cum possis dicere: summum bonum est, quod honestum est? Et quod magis admireris: unum bonum est, quod honestum est, cetera falsa et adulterina bona sunt.
5 Hoc si persuaseris tibi et virtutem adamaveris, amare enim parum est, quicquid illa contigerit, id tibi, qualecumque aliis videbitur, faustum felixque erit. Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia denique, quae ceteris videntur mala, et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa eminueris.
5 Hoc liqueat, nihil esse bonum nisi honestum, et omnia incommoda suo iure bona vocabuntur, quae modo virtus honestaverit.
6 Multis videmur maiora promittere quam recipit humana condicio; non inmerito. Ad corpus enim respiciunt. Revertantur ad animum; iam hominem deo metientur. Erige te, Lucili virorum optime, et relinque istum ludum literarium philosophorum, qui rem magnificentissimam ad syllabas vocant, qui animum minuta docendo demittunt et conterunt; fies similis illis, qui invenerunt ista, non qui docent et id agunt, ut philosophia potius difficilis quam magna videatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi