Kitap 7
1
Fuisti here nobiscum. Potespotes later MSS.; potest pLVPb. queri, si here tantum. Ideo adieci nobiscum. Mecum enim semper es. Intervenerant quidam amici, propter quos maior fumus fieret, non hic, qui erumpere ex lautorum culinis et terrere vigiles solet, sed hic modicus, qui hospites venisse significet.
2
Varius nobis fuit sermo, ut in convivio, nullam rem usque ad exitum adducens, sed aliunde alio transiliens. Lectus est deinde liber Quinti Sextii patris, magni, si quid mihi credis, viri et, licet neget, Stoici.
3
Quantus in illo, di boni, vigor est, quantum animi! Hoc non in omnibus philosophis invenies; quorundam scripta clarum habentiumhabentium Bickel; habent tum p; habent tantum LVPb. nomen exanguia sunt. Instituunt, disputant, cavillantur, non faciunt animum, quia non habent; cum legeris Sextium, dices: Vivit, viget, liber est, supra hominem est, dimittit me plenum ingentis fiduciae.
4
In qua positione mentis sim, cum hunc lego, fatebor tibi: libet omnis casus provocare, libet exclamare: Quid cessas, fortuna? Congredere; paratum vides. Illius animum induo, qui quaerit, ubi se experiatur, ubi virtutem suam ostendat, Spumantemque dari pecora inter inertia votis Optat aprum aut fulvum descendere monte leonem.
5
Libet aliquid habere quod vincam, cuius patientia exercear. Nam hoc quoque egregium Sextius habet, quod et ostendet tibi beatae vitae magnitudinem et desperationem eius non faciet; scies esse illam in excelso, sed volenti penetrabilem.