Kitap 7
2
Deinde plurimum remedia continuata proficiunt. Interrumpenda non est quies et vitae prioris oblivio. Sine dediscere oculos tuos, sine aures adsuescere sanioribus verbis. Quotiens processeris, in ipso transitu aliqua, quae renovent cupiditates tuas, tibi occurrent.
3
Quemadmodum ei,ei later MSS.; et pVPb. qui amorem exuere conatur, evitanda est omnis admonitio dilecti corporis, nihil enim facilius quam amor recrudescit, ita qui deponere vult desideria rerum omnium, quarum cupiditate rlagravit flagravit, et oculos et aures ab iis, quae reliquit, avertat. Cito rebellat adfectus.
4
Quocumque se verterit, pretium aliquod praesens occupationis suae aspiciet. Nullum sine auctoramento malum est. Avaritia pecuniam promittit, luxuria multas ac varias voluptates, ambitio purpuram et plausum et ex hoc potentiam et quicquid potest potentia.potest potentia Hense; potentia VPb; potia p; potentia potest later MSS
5
Mercede te vitia sollicitant; hic tibi gratis vivendum est. Vix effici toto saeculo potest, ut vitia tam longa licentia tumida subigantur et iugum accipiant, nedum, si tam breve tempus intervallis caedimus.tempus intervallis caedimus Madvig; intervallum discedimus (discidimus) pVPb. Unam quamlibet rem vix ad perfectum perducit adsidua vigilia et intentio.