Kitap 7
1
Consilio tuo accedo; absconde te in otio. Sed et ipsum otium absconde. Hoc te facturum Stoicorum etiam si non praecepto, at exemplo licet scias. Sed ex praecepto quoque faciesfacies Muretus; facias MSS.; et tibi et cuicui Buecheler; cum MSS. voles adprobabis.
2
Nec ad omnem rem publicam mittimus nec semper nec sine ullo fine. Praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam, etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inpositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit. Depone hoc apud te, numquam plus agere sapientem, quam quomquam quom Hense; quam or quam cum MSS. in conspectumconspectum later MSS.; conspectu pVPb. eius divina atque humana venerunt.
3
Nunc ad illud revertor, quod suadere tibi coeperam, ut otium tuum ignotum sit. Non est quod inscribas tibi philosophiam aut quietem.aut quietem O. Rossbach; aut qui etiam p; atqui etiam VPb. Aliud proposito tuo nomen inpone; valetudinem et inbecillitatem voca et desidiam. Gloriari otio iners ambitio est.