Kitap 7
9
Decius se pro re publica devovit; in medios hostes concitato equo mortem petens inruit. Alter post hunc, paternae virtutis aemulus, conceptis sollemnibus ac iam familiaribus verbis in aciem confertissiman incucurrit, de hoc sollicitus tantum, ut litaret, optabilem rem putansputans later MSS.; putas pVPb. bonam mortem. Dubitas ergo, an optimum sit memorabilem mori et in aliquo opere virtutis?
10
Cum aliquis tormenta fortiter patitur, omnibus virtutibus utitur. Fortasse una in promptu sit et maxime appareat patientia. Ceterum illic est fortitudo, cuius patientia et perpessio et tolerantia rami sunt. Illic est prudentia, sine qua nullum initur consilium, quae suadet, quod effugere non possis, quam fortissime ferre. Illic est constantia, quae deici loco non potest et propositum nulla vi extorquente dimittit. Illic est individuus ille comitatus virtutum: quicquid honeste fit, una virtus facit, sed ex consilii sententia. Quod autem ab omnibus virtutibus conprobatur, etiam si ab una fieri videtur, optabile est.
11
Quid? Tu existimas ea tantum optabilia esse, quae per voluptatem et otium veniunt, quae excipiuntur foribus ornatis? Sunt quaedam tristis voltus bona. Sunt quaedam vota, quae non gratulantium coetu, sed adorantium venerantiumque celebrantur.