Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 7

32 Utraque ergo res sine causa animum et diffundit et mordet; nec illa gaudio nec haec metu digna est. Sola ratio inmutabilis et iudicii tenax est. Non enim servit, sed imperat sensibus. Ratio rationi par est, sicut rectum recto; ergo et virtus virtuti. Virtusvirtuti. Virtus added by Schweighäuser. Hilgenfeld would remove the two sentences ratio rationi recta ratio est. non aliud quam recta ratio est.ratio est M; ratio VPb. Omnes virtutes rationes sunt. Rationes sunt, si rectae sunt. Si rectae sunt, et pares sunt.
33 Qualis ratio est, tales et actiones sunt; ergo omnes pares sunt. Nam cum similes rationi sint, similes et inter se sunt. Pares autem actiones inter se esse dico, quaqua Muretus; quia MSS. honestae rectaeque sunt. Ceterum magna habebunt discrimina variante materia, quae modo latior est, modo angustior, modo inlustris, modo ignobilis, modo ad multos pertinens, modo ad paucos. In omnibus tamen istis id, quod optimum est, par est; honestae sunt.
34 Tamquam viri boni omnes pares sunt, quaqua Erasmus2; quia MSS. boni sunt. Sed habent differentias aetatis: alius senior est, alius iuvenior; habent corporis: alius formosus, alius deformis est; habent fortunae: ille dives, hic pauper est, ille gratiosus, potens, urbibus notus et populis, hic ignotus plerisque et obscurus. Sed per illud, quo boni sunt, pares sunt.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi