Kitap 7
18
Scio, quid mihi responderi hoc loco possit: hoc nobis persuadere conaris, nihil interesse, utrum aliquis in gaudio sit an in eculeo iaceat ac tortorem suum lasset? Poteram respondere: Epicurus quoque ait sapientem, si in Phalaridis tauro peruratur, exclamaturum: dulce est et ad me nihil pertinet. Quid miraris, si ego paria bona dico alterius in convivio iacentis,alterius in convivio iacentis Arg. B, according to Oberlin. Not in the other MSS. alterius inter tormenta fortissime stantis, cum quodcum quod later MSS.; quod cum or quocum MSS. incredibilius est dicat Epicurus, dulce esse torreri?
19
Sedtorreri sed Ludwig von Jan; terroris et MSS. hoc respondeo, plurimum interesse inter gaudium et dolorem; si quaeratur electio, alterum petam, alterum vitabo. Illud secundum naturam est, hoc contra. Quamdiu sic aestimantur, magno inter se dissident spatio; cum ad virtutem ventum est, utraque par est et quae per laeta procedit et quae per tristia.
20
Nullum habet momentum vexatio et dolor et quicquid aliud incommodi est; virtute enim obruitur. Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur; nec magis ullam portionem habent incommoda, cum in virtutem inciderunt, quam in mari nimbus.