Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 7

12 Mortalia minuuntur, cadunt, deteruntur, crescunt, exhauriuntur, inplentur. Itaque illis in tam incerta sorte inaequalitas est; divinorum una natura est. Ratio autem nihil aliud est quam in corpus humanum pars divini spiritus mersa. Si ratio divina est, nullum autem bonum sine ratione est, bonum omne divinum est. Nullum porro inter divina discrimen est; ergo nee nec inter bona. Paria itaque sunt et gaudium et fortis atque obstinata tormentorum perpessio; in utroque enim eadem est animi magnitudo, in altero remissa et laeta, in altera pugnax et intenta.
13 Quid? Tu non putas parem esse virtutem eius, qui fortiter hostium moenia expugnat, et eius, qui obsidionem patientissime sustinet? Magnuset magnus MSS.; Haase deletes et. Scipio, qui Numantiam cludit et conprimit cogitque invictas manus in exitium ipsas suum verti; magnus ille obsessorum animus, qui scit non esse elusam, cui mors aperta est, et in conplexu complexu libertatis expirat. Aeque reliqua quoque inter se paria sunt, tranquillitas, simplicitas, liberalitas, constantia, aequanimitas, tolerantia. Omnibus enim istis una virtus subest, quae animum rectum et indeclinabilem praestat.
14 Quid ergo? Nihil interest inter gaudium et dolorum inflexibilem patientiam? Nihil, quantum ad ipsas virtutes; plurimum inter illa, in quibus virtus utraque ostenditur. In altero enim naturalis est animi remissio ae laxitas, in altero contra naturam dolor. Itaque media sunt haec, quae plurimum intervalli recipiunt; virtus in utroque par est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi