Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 7

13 Formam dicis causam esse? Hanc inponit artifex operi; pars causae est, non causa. Exemplar quoque non est causa, sed instrumentum causae necessarium. Sic necessarium est exemplar artifici, quomodo scalprum, quomodo lima; sine his procedere ars non potest. Non tamen hae partes artis aut causae sunt.
14 Propositum, inquit, artificis, propter quod ad faciendum aliquid accedit, causa est. Ut sit causa, non est efficiens causa, sed superveniens. Hae autem innumerabiles sunt; nos de causa generali quaerimus. Illud vero non pro solita ipsis subtilitate dixerunt, totum mundum et consummatum opus causam esse. Multum enim interest inter opus et causam operis.
15 Aut fer sententiam aut, quod facilius in eiusmodi rebus est, nega tibi liquere et nos reverti iube. Quid te, inquis, delectat tempus inter ista conterere, quae tibi nullum affectum eripiunt, nullam cupiditatem abigunt? Ego quidem ut potioraut potiora Hense; peiora or priora MSS. illa ago ac tracto, quibus pacatur animus, et me prius scrutor, deinde hunc mundum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi