Kitap 6
16
Hoc ergo cogita, hunc esse sapientiae effectum, gaudii aequalitatem. Talis est sapientis animus, qualis mundusmundus b1V2P2; mundi pLV1P1; mundi status Erasmus; facies mundi Hense. super lunam; semper illic serenum est. Habes ergo etet Haase; ut pLV, omitted in Pb. quare velis sapiens esse, si numquamesse, si numquam Haase; esse et sinum quam p; esse quia si numquam LVPbO. sine gaudio est. Gaudium hoc non nascitur nisi ex virtutum conscientia.
17
Non potest gaudere, nisi fortis, nisi iustus, nisi temperans. Quid ergo? inquis, Stulti ac mali non gaudent? Non magis quam praedam nancti leones. Cum fatigaverunt se vino ac libidinibus, cum illos nox inter vitia defecit, cum voluptates angusto corpori ultra quam capiebat ingestae suppurare coeperunt, tunc exclamant miseri Vergilianum illum versum: Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem Egerimus, nosti.
18
Omnem luxuriosi noctem inter falsa gaudia et quidem tamquam supremam agunt; illud gaudium, quod deos deorumque aemulos sequitur, non interrumpitur, non desinit; desineret, si sumptum esset aliunde. Quia non est alieni muneris, ne arbitrii quidem alieni est. Quod non dedit fortuna, non eripit. Vale.