Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 6

8 Illi enim saepe hostem timuere sine causa, tutissimumque illis iter quod suspectissimum fuit; nihil stultitia pacatum habet. Tam superne illi metus est quam infra. Utrumque trepidat latus. Secuntur pericula et occurrunt. Ad omnia pavet, inparata est et ipsis ferretur auxiliis. Sapiens autem ad omnem incursum munitus, intentus, non si paupertas, non si luctus, non si ignominia, non si dolor impetum faciat, pedem referet. Interritus et contra illa ibit et inter illa.
9 Nos multa alligant, multa debilitant. Diu in istis vitiis iacuimus, elui difficile est. Non enim inquinati sumus, sed infecti. Ne ab alia imagine ad aliam transeamus, hoc quaeram, quod saepe mecum dispicio: quid ita nos stultitia tam pertinaciter teneat? Primo quia non fortiter illam repellimus nec toto ad salutem impetu nitimur, deinde quia illa, quae a sapientibus viris reperta sunt, non satis credimus nec apertis pectoribus haurimus leviterque tam magnae rei insistimus.
10 Quemadmodum autem potest aliquis, quantum satis sit, adversus vitia discere, qui quantum a vitiis vacat, discit? Nemo nostrum in altum descendit. Summa tantum decerpsimus et exiguum temporis impendisse philosophiae satis abundeque occupatis fuit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi