Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 6

2 Scio, inquam, et voluptatem, si ad nostrum albumalbum R, Agricola; aluums or alium MSS. verba derigimus, rem infamem esse et gaudium nisi sapienti non contingere. Est enim animi elatio suis bonis verisque fidentis. Vulgo tamen sic loquimur, ut dicamus magnum gaudium nos ex illius consulatu aut nuptiis aut ex partu uxoris percepisse, quae adeo non sunt gaudia, ut saepe initia futurae tristitiae sint. Gaudio autem iunctum est non desinere nec in contrarium verti.
3 Itaque cum dicit Vergilius noster Et mala mentis gaudia, diserte quidem dicit, sed parum proprie. Nullum enim malum gaudium est. Voluptatibus hoc nomen inposuit et quod voluit expressit. Significavit enim homines malo suo laetos.
4 Tamen ego non inmerito dixeram cepisse me magnam ex epistula tua voluptatem; quamvis enim ex honestahonesta Lipsius; homine ista MSS.; non inhonesta O. Rossbach. causa inperitus homo gaudeat, tamen adfectum eius inpotentem et in diversum statim inclinaturum voluptatem voco, opinione falsi boni motam, inmoderatam et inmodicam.
4 Sed ut ad propositum revertar, audi, quid me in epistula tua delectaverit: habes verba in potestate. Non effert te oratio nec longius quam destinasti trahit.
5 Multi sunt, qui ad id, quod non proposuerant scribere, alicuius verbi placentis decore vocentur, quod tibi non evenit; pressa sunt omnia et rei aptata. Loqueris quantum vis et plus significas quam loqueris. Hoc maioris rei indicium est; apparet animum quoque nihil habere supervacui, nihil tumidi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi