Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 6

13 Stoici volunt superponere huic etiamnunc aliud genus magis principale; de quo statim dicam, si prius illud genus, de quo locutus sum, merito primum poni docuero, cum sit rerum omnium capax.
14 Quod est in has species divido, ut sint corporalia aut incorporalia. Nihil tertium est. Corpus quomodo divido? Ut dicam: aut animantia sunt aut inanima. Rursus animantia quemadmodum divido? Ut dicam: quaedam animum habent, quaedam tantum animam. Aut sic: quaedam inpetum habent, incedunt, transeunt, quaedam solo adfixa radicibus aluntur, crescunt.Buecheler would add decrescunt, Hense arescunt (wither). Rursus animalia in quas species seco? Aut mortalia sunt aut inmortalia.
15 Primum genus Stoicis quibusdam videtur quid. Quare videatur, subiciam: In rerum, inquiunt, natura quaedam sunt, quaedam non sunt. Et haec autem, quae non sunt, rerum natura conplectitur, quae animo succurrunt, tamquam Centauri, Gigantes et quicquid aliud falsa cogitatione formatum habere aliquam imaginem coepit, quamvis non habeat substantiam.
16 Nunc ad id, quod tibi promisi, revertor, quomodo quaecumque sunt, in sex modos Plato partiatur. Primum illud quod est nec visu nec tactu nec ullo sensu conprenditur; cogitabile est. Quod generaliter est, tamquam homo generalis, sub oculos non venit; sed specialis venit, ut Cicero et Cato. Animal non videtur; cogitatur. Videtur autem species eius, equus et canis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi