Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 6

1 Quid non potest milli mihi persuaderi, cui persuasum est ut navigarem? Solvi mari languido. Erat sine dubio caelum grave sordidis nubibus, quae fere aut in aquasm aquam aut in ventum resolvuntur. Sed putavi tam pauca milia a Parthenope tua usque Puteolos subripi posse, quamvis dubio et inpendente caelo. Itaque quo celerius evaderem, protinus per altum ad Nesida derexi praecisurus omnes sinus.
2 Cum iam eo processissent, ut mea nihil interesset, utrum irem an redirem, primum aequalitas illa, quae me corruperat, periit. Nondum erat tempestas, sed iam inclinatio maris ac subinde crebrior fluctus. Coepi gubernatorem rogare, ut me in aliquo litore exponeret. Aiebat illo aspera esse et inportuosa nec quicquam se aeque in tempestate timere quam terram.
3 Peius autem vexabar, quam ut mihi periculum succurreret. Nausia enim me segnis haec et sine exitu torquebat, quae bilem movet nec effundit. Institi itaque gubernatori et illum, vellet nollet, coegi, peteret litus. Cuius ut viciniam attigimus, non expecto, ut quicquam ex praeceptis Vergilii fiat, Obvertunt pelago proras aut Ancora de prora iacitur, memor artificii mei vetus frigidae cultor mitto me in mare, quomodo psychrolutam decet, gausapatus.
1 / 37 Sonraki →

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi