Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 5

6 Quaedam ingenia facilia, expedita, quaedam manu, quod aiunt, facienda sunt et in fundamentis suis occupata. Itaque illum ego feliciorem dixerim, qui nihil negotii secum habuit, hunc quidem melius de se meruisse, qui malignitatem naturae suae vicit et ad sapientiam se non perduxit, sed extraxit.
7 Hoc durum ac laboriosum ingenium nobis datum scias licet. Imus per obstantia. Itaque pugnemus, aliquorum invocemus auxilium. Quem, inquis, invocabo? Hunc aut illumI have included hunc aut illum in the question of Lucilius. Hense gives to Seneca.? Tu vero etiam ad priores revertere, qui vacant; adiuvare nos possunt non tantum qui sunt, sed qui fuerunt.
8 Ex his autem, qui sunt, eligamus non eos, qui verba magna celeritate praecipiant et communes locos volvunt et in privato circulantur, sed eos, qui vitavita Muretus; vitam LPb; Hense suggests vitam vita. docent, qui cum dixerunt, quid faciendum sit, probant faciendo, qui docent, quid vitandum sit, nec umquam in eo, quod fugiendum dixerunt, deprehenduntur.
8 Eum elige adiutorem, quem magis admireris, cum videris quam cum audieris.
9 Nec ideo te prohibuerim hos quoque audire, quibus admittere populum ac disserere consuetudo est, si modo hoc proposito in turbam prodeunt, ut meliores fiant faciantque meliores, si non ambitionis hoc causa exercent. Quid enim turpius philosophia captante clamores? Numquid aeger laudat medicum secantem?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi