Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 5

10 His cogitationibus intentum loca seria sanctaque eligere oportet. Effeminat animos amoenitas nimia nec dubie aliquid ad corrumpendum vigorem potest regio. Quamlibet viam iumenta patiuntur, quorum durata in aspero ungula est; in molli palustrique pascuo saginata cito subteruntur. Et fortior miles ex confragoso venit; segnis est urbanus et verna. Nullum laborem recusant manus, quae ad arma ab aratro transferuntur; in primo deficit pulvere ille unctus et nitidus.
11 Severior loci disciplina firmat ingenium aptumque magnis conatibus reddit. Literni honestius Scipio quam Bais exulabat; ruina eius non est tam molliter conlocanda. Illi quoque, ad quos primos fortuna populi Romani publicas opes transtulit, C. Marius et Cn. Pompeius et CaesarBefore Caesar Gertz, followed by Hense, adds C. extruxerunt quidem villas in regione Baiana, sed illas inposuerunt summis iugis montium. Videbatur hoc magis militare, ex edito speculari late longeque subiecta. Aspice, quam positionem elegerint, quibus aedificia excitaverunt locis et qualia; scies non villas esse, sed castra.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi