Thesauros Edebiyat Felsefe Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales

Ad Lucilium Epistulae Morales Seneca, Lucius Annaeus ca. 4 B.C.-65 A.D

Kitap 5

6 Nec ego nego prospicienda ista, sed prospicienda tantum et a limine salutanda in hoc unum, ne verba nobis dentur et aliquid esse in illis magni ac secreti boni iudicemus.
6 Quid te torques et maceras in ea quaestione, quam subtilius est contempsisse quam solvere? Securi est et ex commodo migrantis minuta conquirere; cum hostis instat a tergo et movere se iussus est miles, necessitas excutit quicquid pax otiosa collegerat.
7 Non vacat mihi verba dubie cadentia consectari et vafritiam in illis meam experiri. Adspice qui coeant populi, quae moenia clusis Ferrum acuant portis. Magno milli mihi animo strepitus iste belli circumsonantis exaudiendus est.
8 Demens omnibus merito viderer, si cum saxa in munimentum murorum senes feminaeque congererent, cum iuventus intra portas armata signum eruptionis expectaret aut posceret, cum hostilia in portis tela vibrarent et ipsum solum suffossionibus et cuniculis tremeret, sederem otiosus et eiusmodi quaestiunculas ponens: Quod non perdidisti, habes. Cornua autem non perdidisti; cornua ergo habes aliaque ad exemplum huius acutae delirationis concinnata.
9 Atqui aeque licet tibi demens videar, si istis inpendero operam; et nuncnunc added by Gertz. obsideor. Tunc tamen periculum mihi obsesso externum inmineret, murus me ab hoste secerneret; nunc mortifera mecum sunt. Non vaco ad istas ineptias; ingens negotium in manibus est. Quid agam? Mors me sequitur, fugit vita; adversus haec me doce aliquid.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi