Kitap 5
3
Causam huius rei quaeris? Quicquid temporis transit, eodem loco est; pariter aspicitur, una iacet. Omnia in idemin idem Rossbach; inde pLb; in P. profundum cadunt. Et alioqui non possunt longa intervalla esse in ea re, quae tota brevis est. Punctum est quod vivimus et adhuc puncto minus. Sed et hoc minimum specie quadam longioris spatii natura derisit; aliud ex hoc infantiam fecit, aliud pueritiam, aliud adulescentiam, aliud inclinationem quandam ab adulescentia ad senectutem, aliud ipsam senectutem. In quam angusto quodam quot gradus posuit!
4
Modo te prosecutus sum; et tamen hoc modo aetatis nostrae bona portio est, cuius brevitatem aliquando defecturamdefecturam Mulier; futuram MSS. cogitemus. Non solebat mihi tam velox tempus videri; nunc incredibilis cursus apparet, sive quia admoveri lineas sentio, sive quia adtendere coepi et conputare damnum meum.
5
Eo magis itaque indignor aliquos ex hoc tempore, quod sufficere ne ad necessaria quidem potest, etiam si custoditum diligentissime fuerit, in supervacua maiorem partem erogare. Negat Cicero, si duplicetur sibi aetas, habiturum se tempus, quo legat lyricos; eodem loco ponepone inserted by Haase; pono or habeo was proposed by Schweighäuser; conloco by Hermes, followed by Hense. dialecticos; tristius inepti sunt. Illi ex professo lasciviunt, hi agere ipsos aliquid existimant.